- CANICULA
- CANICULAStella lucida in ore canis, quae quod Canem diem unum, noctemque antevertat, a Graecis Procyon, a Cicerone etiam Antecanis appellatur. Vide Erigone, et Caesii Caelum Astronomico-poeticum, p. 250. Salmasio proprie προκύων, qui et Canis minor Plinio, l. 18. c. 28. et minusculus Vitruvio, l. 9. c. 7. male a nonnullis confunditur cum stella maioris Canis lucidissima, quae Σείριος per excellentiam appellatur, cum alias, ab eodem lucis candore, omnia astra σείρια vocet Ibycus. Quamvis enim et stellam illam, quae in ore Canis, πρόκυνα appellent Graecorum nonnulli, eo quod in primore parte oris canis constituta prius oriatur, quam Canis totus: tamen hic προκύων, qui Sirius est, diversus est a sidere Ante-canis, quem et πρόκυνα dixêre, quod ante canem maiorem oriatur, vel, et Plinius, d. l. quod indicet Canis ortum, constitutus iuxta lacteum circulum etc. Vide infra in voce Procyon. Ab exortu autem Caniculae, ad alterum eiusdem exortum, anni sui spatium definiebant Aegyptii, ut supra diximus, ubi de Canario Anno: Orygem feram tradentes ea horâ ac momentô, quô id sidus exoriebatur, vocem emittere atque hôc indiciô, annui motus orbem absolutum esse, indicare. Imo Libyes omnes capras idem apud se facere inemorant, ut commodum exoriente cum Sole Caniculâ ad eam converterentur et vocem emitterent, quod signum esset certissimum sollemnis circuitus, ut videre est apud Plut. de Sollertia Animal. Quod nec de solis Libyae capris, sed de aliis etiam pecoribus ac iumentis, refert Antigonus ex Lyco. quam rem paulo aliter sic narrat Solinus, c. 32. Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quô reparari mundum ad motus ferunt annuos, hôc studiô deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum caelestis pervenit disciplina ---- alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt etc. Porro Plin. loc. cit. Orygem appellat Aegyptus feram, quam in exortu eius contra stare ac intueri tradit, ac velut adorare cum sternuerit. Certe Aegyptios sternuente oryge, ortum Caniculae deprehendisse, traditum veteri Scholiasti Arati, Auctori Vitae Isidori apud Photium, Aliis. Uti autem Canis maior, Europae custos, aliis Canis Orionis: sic Canicula, Icarii canis fuisse dicitur Hygino: unde in Ceo Insul. quo Artici agrestes, qui Icarium interemerant, se receperunt, Aristaei monitu, ad liberandam peste terram Graeciam et praecipue Cyclades Insul. Caniculae sacra facta, eaque quotannis postmodum continuata esse, idem, ut et Diodorus, tradit. Vide Salmas. ad Solin. p. 144. 429. et seqq. 723. nec non infra in voce Canis. De canum vero, in exortu huius stellae, occidendi apud romanos more, retro diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.